monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de potentia, 2, 1, 10
Praeterea, potentia Dei cum sit infinita, non finitur neque ad actum neque ad obiectum. Sed si sit in Deo potentia generativa, eius actus erit generatio, effectus vero filius. Ergo potentia patris non se habebit tantum ad unum filium generandum, sed ad plures; quod est absurdum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below