monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de potentia, 2, 1, 8
Praeterea, in rebus inferioribus duplex invenitur generativa potentia: scilicet completa ut in his quorum generatio est per sexuum commixtionem; et incompleta quae est sine sexuum commixtione ut in plantis. Cum ergo completa Deo non attribuatur, quia non potest poni in divinis sexuum commixtio, videtur quod nullo modo sit ibi potentia generativa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below