monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de potentia, 2, 1, 6
Praeterea, natura divina est efficacior in agendo quam natura creata. Sed in creaturis invenitur natura aliqua quae non operatur per aliquam potentiam mediam sed per se ipsam, sicut sol illuminat aerem et anima vivificat corpus. Ergo multo fortius divina natura non per aliquam potentiam, sed per se ipsam est principium generationis; et ita in divinis non est ponenda potentia generativa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below