monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de potentia, 2, 1, 3
Praeterea, generans oportet esse distinctum a genito. Non autem secundum illud quod generans communicat genito, quia in hoc potius conveniunt. Ergo debet esse in genito aliquid aliud ab eo quod est sibi per generationem communicatum; et ita oportet omne genitum esse compositum, ut videtur. In divinis autem non est aliqua compositio. Ergo non potest esse genitus Deus; et sic non est ibi generatio; et ita ut prius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below