monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de veritate, 6, 1, 2
Praeterea, praedestinatio videtur idem esse cum electione aeterna, de qua dicitur Ephes., I, 4: 'elegit nos in ipso ante mundi constitutionem', quia idem dicuntur electi et praedestinati. Sed electio, secundum philosophum in VI et X Ethicorum, magis est appetitus quam intellectus. Ergo et praedestinatio magis ad voluntatem, quam ad scientiam pertinet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below