monumenta.ch

Tertullianus Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 22, 6
Praemittens itaque, et subiungens proinde passum etiam Christum, aeque iustos eius eadem passuros, tam apostolos, quam et deinceps omnes fideles prophetavit, signatos illa nota scilicet, de qua Ezechiel Dicit Dominus ad me: Pertransi medio portae in media Tau in frontibus virorum. Ipsa est enim littera Graecorum Tau, nostra autem T, species crucis, quam portendebat futuram in frontibus nostris apud veram et catholicam Hierusalem, in qua fratres Christi, filios scilicet Dei, gloriam Patri Deo relaturos, psalmus vigesimus primus canit ex persona ipsius Christi ad Patrem: Enarrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae hymnum tibi dicam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below