monumenta.ch

Tertullianus Tertullianus, Adversus Marcionem, 3, 22, 4
Sic et ab ipso iudaismo divertentes, cum Legis obligamenta et onera evangelica iam libertate mutarent, psalmum exsequebantur: Disrumpamus vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum eorum: postea certe quam tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius. Quae dehinc passi sunt Apostoli? Omnem, inquis, iniquitatem persecutionum, ab hominibus scilicet Creatoris, ut adversarii eius quem praedicabant. Ecquid Creator, si adversarius erat Christi, non modo praedicat hoc passuros apostolos eius, verum et exprobrat?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below