monumenta.ch > Hieronymus > ad Ephesios, 4 > bnf10439.126 r > sectio 38 > sectio 11 > sectio 20 > sectio 15 > csg68.318 > 225 > sectio 5 > csg75.522 > sectio 3 > sectio 5 > sectio 22 > sectio 12 > bsbClm6224.376 > sectio 3

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 50, 1
Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse; tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet, qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below