Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 49, 2 Itaque non expedit falsa dici, nec inepta haberi, quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia; nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas irrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis.