Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 4 Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de iudicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt. Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris, antequam esses: utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses.