Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 48, 2 proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet. At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica queritur, lapidibus magis, nec saltem caestibus a populo exigetur. Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant.