Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 47, 6 Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria; ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de similitudine fidem infirmarent veritatis, vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis, nec philosophis, vel ideo magis Poetis et Philosophis existimet credendum, quia non christianis.