monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21 > sectio > sectio 13 > sectio 1 > 5 > bnfGrec107.155 > sectio 20 > sectio 4 > sectio 20 > X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > 17 > sectio 19 > sectio 5 > 32 > 9 > sectio 11

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 47, 2
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui rigaverunt; nam quia quaedam de nostris habent, ea propter nos comparant illis. Inde, opinor, et a quibusdam philosophia legibus quoque eiecta est, a Thebanis dico, a Spartiatis et Argivis. Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis offenderunt digestis, exinde regestum pro instituto curiositatis ad propria verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intelligentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur. Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat, per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below