Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 6 At christianus salvis oculis feminam videt, animo adversus libidinem caecus est. Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat. Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zeno apud Prienenses tyrannidem affectant: Christianus vero nec aedilitatem. Si de animi aequitate congrediar, Lycurgus ἀποκαρτέρησιν optavit, quod leges eius Lacones emendassent: Christianus etiam damnatus gratias agit.