Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 46, 4 Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni, quum secundum deos philosophi daemonas deputent? Socratis vox est: si daemonium permittat. Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis, (qua et illusores et contemptores. Mimice philosophi affectant veritatem et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant Christiani eam necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.