monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.25 > bnf10439.136 v > csg456.389 > sectio 14 > bsbClm6224.460 > Isaias, 6 > csg456.77 > csg68.248 > sectio 13 > 3 > sectio 18 > csg456.285 > sectio 14 > sectio 2 > sectio 32

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 45, 2
Atque adeo quid plenius dictum est: non occides, an vero: ne irascaris quidem? Quid perfectius prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius de maleficio, an et de maleloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere? dum tamen sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore formam mutuatas. Diximus iam de Mosis aetate.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below