Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 42, 4 Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis coenantibus mos est; attamen ubi ubi de copiis tuis coeno. Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? puto gratius liberis et solutis et undique vagis; sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus novimus, viderint qui per capillum odorantur. Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, libentius de suis locis sumam. Thura plane non emimus; si Arabiae queruntur Sabaei pluris et carioris suas merces christianis sepeliendis profligari, quam diis fumigandis. Certe, inquitis, templorum vectigalia quotidie decoquunt, stipes quotusquisque iam iactat. Non (enim) sufficimus et hominibus et diis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum.