Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 41, 4 Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur. Sed etsi aliqua nos quoque perstringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.