Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 40, 1 At e contrario illis nomen factionis ac commodandum est, qui in odium bonorum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi christianos esse in caussa. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si coelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim CHRISTIANOS AD LEONEM. Tantos ad unum?