Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 39, 4 Haec quasi deposita pietatis sunt. Nam inde non epulis nec potaculis, nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque, et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis, vel in custodiis, duntaxat ex caussa Dei sectae alumni confessionis suae fiunt. Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam. Vide, inquiunt, ut invicem se diligant ipsi enim invicem oderunt; et ut pro alterutro mori sint parati: ipsi enim ad occidendum alterutrum paratiores erunt. Sed et quod fratrum appellatione censemur, non alias, opinor, infamant, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectatione simulatum est.