Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 33, 2 Grande et hoc nomen est, quod a deo traditur. Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo sit, non est imperator. Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur. Suggeritur enim ei a tergo: Respice post te, hominem memento te. Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio conditionis suae sit necessaria..] Maior est qui revocatur, ne se deum existimet.