monumenta.ch > Cassiodorus > 39 > csg75.154 > sectio > sectio 18 > bnf9389.248 > sectio > csg75.10 > Regum II, 18

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 27, 3
Ille scilicet spiritus daemoniacae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob Dei gratiam invidus, de mentibus vestris adversus nos praeliatur, occulta inspiratione, modulatis et subornatis ad omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem. Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat, praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below