Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 24, 4 Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Atagartis, ut Arabiae Dusares, ut Noricis Belenus, ut Africae Coelestis, ut Mauritaniae Reguli sui. Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur, quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus, Narniensium Visidianus, Aesculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia, Faliscorum in honorem patris Curis, unde accepit cognomen, Iuno.