Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 23, 8 Quodcumque ridetis, rideant et illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore iudicaturum. Dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum Platonis et poetarum esse sortitos; suae saltem ignominiae et damnationis notam refutent: renuant se immundos spiritus esse, quod vel ex pabulis eorum sanguine et fumo et putidis rogis pecorum et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit; renuant ob malitiam praedamnatos se in eumdem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis. Atqui omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de nominatione Christi valet, et de commemoratione eorum, quae sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia exspectant.