monumenta.ch > Cassiodorus > 35 > 5 > sectio 9 > 25 > 33 > Genesis, 12 > sectio 1 > bnf11947.81 r

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 23, 5
Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro diis agere respondent? Nam sicut illi, qui dii habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de maiestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti maiestate superiorum sine dubio et timendorum. Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia si esset, neque a daemoniis affectaretur, neque a diis negaretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below