Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 22, 3 Igitur momento ubique sunt: totus orbis illis locus unus est; quid ubique geratur, tam facile sciunt. Velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae annuntiant: et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.