monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.193 r > 17 > uwbM.p.th.f.68.321 > 4 > 13 > uwbM.p.th.f.68.189 > sluMscr.Dresd.A.145.b.80 > 20 > 27 > sectio 18 > sectio 7 > sectio 9 > bmv294.31 > sectio 19 > sectio 2 > sectio 2 > 4 > uwbM.p.th.f.68.192 > sectio 26 > sectio 4 > > sectio 8 > sectio 7 > sectio 30 > bnf10439.195 r > 35 > csg75.253 > bnfGrec107.311 > ad Romanos, 14 > 46 > 14 > 35

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 22, 1
Atque adeo dicimus, esse substantias quasdam spiritales; nec nomen novum est. Sciunt daemonas Philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium adhaesisse a pueritia dicatur, dehortatorium plane a bono. Daemonas sciunt Poetae, etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat, nam et Satanam, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit, Utriusque nominis testes vel magi asserunt. Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordine cognoscitur. Nunc de operatione eorum satis erit exponere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below