monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > sectio 45 > IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. (a. 511) > ad Romanos, 9 > 9 > bnf9389.74 > csg456.372 > sectio 5 > csg456.50 > bnf10439.131 r > sectio 4 > 3 > Iob, 9 > sectio 8 > sectio 35 > sectio 7 > csg51.9 > sectio 1 > csg42.157 > sectio 28 > csg456.170 > III. SENARIO V̅· I̅· COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX. (a. 509/510) > sectio 34 > csg456.66 > sectio > csg48.175 > 204 > 21 > sectio 26 > sectio 13 > Genesis, 32 > sectio 24 > sectio 14 > bnfGrec107.211 > sectio > VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) > csg7.112 > sectio > csg456.184 > bnf9389.430 > sectio > bnf11947.155 r > sectio 7 > sectio 21 > sectio 13 > bnfGrec107.503 > bsbClm6224.480 > XVIIII. FORMULA COMITIS ARCHIATRORUM. > bnf10439.209 r > sectio 22

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 1
21. Sed quoniam edidimus, antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem Deo manciparemur?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below