monumenta.ch > Cassiodorus > I. FORMULA CONSULATUS. (a 511) > sectio 17 > sectio 11 > csg456.89 > sectio 17 > XL. ACTORIBUS PROBINI V̅ · I̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > csg7.113 > sectio 20 > 7 > sectio 11 > sectio 26 > csg456.351 > sectio 7 > bnfGrec107.99 > 24 > sectio 23

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 20, 1
Plus iam offerimus pro ista dilatione, maiestatem Scripturarum, si non vetustatem; divinas probamus, si dubitatur antiquas hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus. Quidquid agitur, praenuntiabatur; quidquid videtur, audiebatur. Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant; quod externa atque interna bella dilaniant; quod regnis regna compulsant; quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae pleraque montium vastant; quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur; quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit; quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant; quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum recognoscimus, probantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below