Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 19, 8 Ita omnia quae supersunt improbata sunt nobis, quia cum illis, quae probata sunt, tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatenus appellatione ita vera vates dei veri passim super caeteros, qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.]