monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5 > 24

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 17, 2
Caeterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur. Quod vero immensum est, soli sibi notum est. Hoc est quod Deum aestimari facit, dum aestimari non capit. Ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obiicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below