Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 7 Is erat auribus asininis altero pede ungulatus librum gestans, et togatus. Risimus et nomen et formam. Sed illi debebant adorare statim biforme numen, quia et canino et leo nino capite commistos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt. Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia, conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae, repurgavimus.