monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.205 > sectio > sectio 3 > Iudices, 12 > 16 > sectio > bnf17226.220 > 113 > XIII. FORMULA COMITIVAE ROMANAE. > sectio 21 > bsbClm6224.459 > sectio 29 > sectio 19 > Ezechiel, 24 > sectio 12 > Isaias, 6 > sectio 21 > csg51.136 > sectio 4 > sectio 19 > csg75.465 > csg456.167 > 70 > bnf11947.153 r > sectio 22 > bnfGrec107.257 > csg456.85 > sectio 36 > X. FORMULA TRIBUNI VOLUPTATUM.

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 3
Sed et qui crucis nos religiosos putat, consecraneus noster erit. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, dum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat? Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur; nos, si forte, integrum et totum deum colimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below