monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 1
Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. Is enim in quinta Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Aegypto expeditos, sive, ut putavit, extorres, in vastis Arabiae locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below