monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. > sectio 7 > sectio 21 > sectio 46 > csg456.346 > sectio 2 > sectio 11 > XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.162 > 240 > 301 > 312 > 100 > sectio

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 15, 3
Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur, tam eorum qui eiusmodi factitant, quam eorum quibus factitant. Sed ludicra ista sunt. Caeterum si adiiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris, thure flagrante libidinem expungi nescio, plusne de vobis dii vestri, quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de vestris semper apprehenduntur. Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below