monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19 > 18 > sectio 1 > csg51.138 > csg75.521 > sectio 3 > 8

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 14, 1
Nolo et ritus vestros recensere; non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis; cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius imponitis. Laudo magis sapientiam, quod de perdito. Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et ad liberalia officia, quanta invenio ludibria!

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below