Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 11, 4 Nihil Saturnum et Saturniam gentem exspectabat. Vani erunt homines, nisi certi sint, a primordio et pluvias de coelo ruisse, et sidera radiasse, et lumina floruisse, et tonitrua mugisse et ipsum Iovem, quae in manu eius ponitis, fulmina timuisse; item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, imo ante ullum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.