monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > XXXVII. CRISPIANO THEODERICUS HEX. (a. 507|511) > 50 > 44 > sectio 18 > sectio > 24 > bsbClm6224.472 > sectio 25 > sectio 18 > sectio 24 > csg75.800 > 29 > sectio 29 > csg68.237 > XXXVIIII. PESTO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bsbClm6224.474 > sectio 11 > 36 > 42 > bsbClm6224.6 > sectio 3 > csg51.137 > sectio 27 > I. ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX. (c. a. 508) > 26 > 35 > csg75.743 > sectio 9 > sectio 28 > sectio 4 > sectio 20 > sectio > sectio 5 > sectio 16 > sectio 14 > sectio > 21 > 31 > 9 > sectio 2 > XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 507/511) > 14 > 16 > sectio 5 > sectio 9 > bnf9389.46 > bnf17226.23 > 5

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 10, 2
Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse. Sed nobis inquitis, dii sunt. Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram, illa nos iudicet, illa nos condemnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse. Sed et ipsa inficias si ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodierum et civitatibus, in quibus nati sunt, et regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur. Nec ego per singulos decurram, tot ac tantos, novos, veteres, barbaros, Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares; otiosum est etiam titulos persequi, ut colligam in compendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis; certe enim oblitos agitis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below