monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.136 > QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT. > VIIII. FORMULA COMITIVAE PORTUS URBIS ROMAE. > sectio 7 > sectio 21 > sectio 46 > csg456.346 > sectio 2 > sectio 11 > XVIII. ANNAE V̅ · S̅ · COMITI THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg456.162 > 240 > 301 > 312 > 100

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 08, 3
Homo es et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est enim et Christianus, et quod et tu. Sed ignorantibus subiicitur et imponitur. Nihil enim tale de Christianis asseverari sciebant, observandum utique sibi et omni vigilantia investigandum. Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille: infans tibi necessarius, adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et lucernae, et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant, ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below