Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 9 Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae, quod aliquando iactavit tantoque temporis spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit.