monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.365 > bsbClm6224.52 > csg68.226 > sectio 38 > csg456.264 > Ieremias, 16 > sectio 26 > sectio 5 > csg456.320 > ad Corinthios I, 1 > sectio 17 > XVIIII. FORMULA AD P̅P̅O̅ DE ARMIFACTORIBUS. > sectio 13 > bnf9389.200 > csg456.232 > sectio 29 > Psalmi, 10 > sectio 5 > XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA. > bnf10439.135 v > sectio 34 > sectio 31 > ad Romanos, 9 > Iob, 7 > csg456.338 > csg75.277 > XVIIII. GEMELLO V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 508/511) > sluMscr.Dresd.A.145.b.120 > csg68.254 > csg456.37 > csg46.44 > sectio 12 > sectio 16 > sectio 22 > sectio 8 > bnf17226.103 > uwbM.p.th.f.69.32

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 8
Quod ab uno aliquando principe exorta sit, necesse est exinde in traduces linguarum et aurium serpat. Et ita modici seminis vitium caetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. Bene autem, quod omnia tempus revelat testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below