Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 3 Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse. Tot hostes eius, quot extranei, et quidem proprii ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri. Quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur.