Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 07, 1 Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet, tenebrarum et libidinum impiarum inverecundia procurent. Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis.