monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.365 > bsbClm6224.52 > csg68.226

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 05, 2
Nisi homini Deus placuerit, Deus non erit; homo iam Deo propitius esse debebit. Tiberius ergo, cuius tempore nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit; Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus christianorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below