Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 04, 5 infanticida, cur non extorquent? in deos, in Caesares aliquid committo, cur non audior? Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti; quia neque iudex iuste ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet; neque civis fideliter legi obsequitur, ignorans, quale sit, quod ulciscitur. Nulla lex sibi soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium exspectat.