monumenta.ch > Hieronymus > sectio 77 > sectio 7 > sectio > sectio > bnfNAL1585.57 > sectio 18 > bnf5731.172 > sectio 10 > Vergilius, Aeneis, 3 > sectio 6 > sectio 36 > bnfNAL1585.103 > Exodus, 33 > bnf10439.36 r > sectio 34 > sectio 12 > sectio 19 > sectio 1 > Exodus, 3

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 04, 1
Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, compares suos. Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur. Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum. Iam primum quam dure definitis dicendo: Non licet esse vos!

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below