Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 9 Omne malum aut timore aut pudore natura perfudit. Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe condemnati moerent; dinumerant in semetipsos vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt. Christianos vero, nihil simile; neminem pudet, neminem poenitet, nisi plane retro non fuisse.