Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 8 Quanto magis hos Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus iudicantes, quam immusicos de musicis! Malunt nescire, quia iam oderunt; adeo quod nesciunt, praeiudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant; quando si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse; si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius acquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate. Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit. Quanti enim ad malum praeformantur, quanti transfugae in perversum? Quis negat? Tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent.