Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 4 Vacante autem meriti notitia, unde odii iustitia defenditur quae non de eventu, sed de conscientia probanda est? Cum ergo propterea oderint homines, quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse?