monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > sectio 45 > IIII. FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. (a. 511) > ad Romanos, 9 > 9 > bnf9389.74 > csg456.372 > sectio 5

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 3
Hanc itaque primam caussam apud vos collocamus, iniquitatem odii erga nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint homines, quod ignorant etiamsi res mereretur odium? Tunc etenim meretur, cum cognoscitur, an mereatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below